109

Sigismundus van Haegen, Gubernator Geldria?, vjgiliarum magister generalis, et Reinardus Hymmeu, vice-cancellarius Cliviensis.

Iis igitur praliminariter pramissis Borussias Rex. usitato hactenus in Geldria ritu, Dux Geldrias inaugurari voluit, ad eam solemnitatem in oppido Geldrias peragendam indicta dies 13 Septembris, ut inibi Ordines Geldrias civitatumque rectores, reliquique, quorum intererat coram adsint. Excitatum igitur in foro Geldria; theatrum, quod rubei coloris ornamenta undequaque decorabant, in theatri medio mensam ornabat holosericum auro, argentoque intextum pulvioar, cui diadema regium una cum sceptro impositum erat. Sella quoque regio decore exculta post mensam posita, cui eftigies Regis Borussias imminebat, varia insuper ad decorandam Neo-Ducis Geldrias inaugurationem theatri peristiliis appensa sunt votiva chronica; inter reliqua tarnen quod eo die quispiam Geldrias recitabat hoe videbatur congruentius, ipsum nempe Regis ac NeoDucis Geldrias nomen, cujus litterae numerales prasentem annum exprimunt: FkIDerICh WILheLM.

In medio igitur theatri Regis nomine stabant Joannes Sigismundus Baro de Heyden, item Philippus Sigismundus Baro de Hagen, necnon Reinardus van Hymmen, — a dextris vero viri equestris Ordinis seu Status Superioris Geldrias, a sinistris vero deputati oppidorum Geldria, Stralena et Wachtendoncka, una cum syndico N. Meyers et secretario IV. Joris.

Baro de Heijden igitur, ex speciali commissione, sibi in id a Rege facta, Regis nomine jurat ac promittet, quod Rex ordines, civitates, consules, consiliarios, cives, reliquosque incolas fideles et obedientes subditos in pace et quiete, quantum in se tenebit, in privilegiis ac juribus, libertatibus consuetis manuteneat, etiam contra vim et injuriam defendat, ac prout

De koning van Pruisen te Gelder als liertog van Gelder plechtig ingehuldigd.