89
Romana Ecclesia ornamectum adjecerit. Tibi vero, lectissima virgo, cujus eximias virtutes, et decora ex hoc ipso a te suscepto consilio satis superque colligimus, hanc dextera Excelsi salutarem in te mutationem effuse gratulamur, eoque impensius gratulamur, quod animi magnitudine, tuis natalibus plane digna| mundi opes et omnem ornatum saculi contempseris propter amorem Domini nostri Jesu Christi, ac ejusmodi sacrificio meritum tibi duplicaveris ad coronam; quamobrem centuplum illud quod cum vita aterna' iis promittitur, qui temporialia pro Salvatore demiserint, tibi debes jure optimo polliceri. Nos interea devotas tua erga Sanctam hanc Sedem filialis observantia significationes perlibenter amplectimur, et Deum optimum maximum, qui dives est in misericordia, deprecamur, ut nova indies sua gratia munera tibi largiri dignetur, ad qua promerenda te vicissim omnia pietatis studia ultró positura esse non ambigimus, et nobilitati tua paterna nostra charitatis pignus Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Roma apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo piscatoris die 17 Septembris 1712, Pontificatus nostri anno 12. Signatum erat: H. Batellius. (lta ex copia, mihi a Rd° Patre Tubast, Soc. Jesu, dicta Ducissa confessario, mihi data.)
Sub finem Septembris Episcopus Dusseldorpium petiit, inde Ultrajectum, ad congregationem Oratorum l de pace concludenda curaturus negotia Geldria acd ecclesiastica, ni fallor, bis vel ter iter instituit. g
t<
23 Octobris Episcopus, existens Brugis, requirentibus vicariis sedis vacantis, consecravit D. Balduinum K de Witte abbatem monasterii de Eeckhoute dicti, al canonicorum regularium S. Augustini, assistentibus abbate monasterii D. Andrea prope Brugas, et abbate, monasterii Dunensis, Brugis.
De bisschop van toermond gaat laar Utrecht, om bij e vredesonderhanelingen de belanen van zijn kerk e bepleiten.
De bisschop van loermond doetseete icante te Brugge ienst.