85
10 Februarii Roma directa. Applanatis igitur humanarum difficullatum montibus, Dulla jam res humana eum retardare potuit, quin Bambergam profectus in manibus Archiepiscopi ac Electoris Moguntini, abjecto veteri errore, Romano-Catholicam religionem publice confessus est, eamque usque ad extrenum vita spiritum magno zelo coluit, atque in ea placide ac Catholice 1714 defunctus est.
ANNO 1711.
Cum jam ferverent utriusque partis consilia ad t parandos futura astate exercitus, omnium regnorum
Pominus ac dispositor e regiis soliis Reges, Regumque proles sustulit: Josephum, nempe, Romanorum lmperatorem, universamque pene Ludovici, Francorum Regis, sobolem; Delpbinus Francicus, Ludovici XIV, Regis Galliae unicus filius, hoe anno 14 Aprilis obiit, annorum fere 50.
Josephus autem, Romanorum Imperator, 17 mensis Aprilis Vienna in fata concessit. Hic natus est 26 Julii 1679 patre Leopoldo Casare, matre vero Eleonora Magdalena Teresia, filia Philippi Guilhelmi Ducis Neoburgici, Electoris Palatini, Presburgi 9 Decembris 1687 Hungaria Rex coronatus, anno autem 1690, 26 Januarii Augusta Vindelicorum a Septemviris Romanorum Rex electus. Hinc post mortem Leopoldi patris, Imperii habenas 1705 succepisse supra relatum est. Initio anni 1699 nupsit Wilhelmina Aemilia, fllia Joannis Friderici, Ducis de Brunswich et Hannover, ex qua genuit Mariam Josepham 8 Decembris 1699, Leopoldum Josephum 28 Octobris 1700, sed anno subsecuto defunctum; denique Mariam Aemiliam, eodem anno 1701 mense Octobri natam. Cor ejus in vasculo argenteo cum inscriptione apud Augustinianos Vienna, et corpus apud Patres Capucinos in monumento augustissima familia; Austriaca reposita sunt.
Dood van keizer Joseph, en van bijna de geheele nakomelingschap van Lodewijk XIV.