74
admodum nossent; placuit igitur Altissimo, qui omnes vult salvos fieri ac ad veritatis agnitionem venire, ejusmodi nationes ad ha?c loca ceu Fidei Catholica? scholam evocare, ut nullo jam prohibente palam videant, quid Catholica? Fides doceat, teneatque, et qua? ejus sacra. Ibi videas militum Duces in coenobiis agere, ibi tribunos ac centuriones Regularium monasteria frequentare, cum monachis conversari, eorumque conversationem propius considerantes, ordinem, silentium, obedientiam ac in laudibus diu noctuque concinendis solertiam, familiaria etiam cum iis de religione ac Fide miscere colloquia; pariformis ferme gregarii militis cum hospite suo conversatio. Ha?c aliaque propius considerantes, aliter quam docti erant de Ecclesia Catholica sentire cceperunt; hinc demum effectum est, ut quampluiimi, seposito omni humano respectu ac commodo, eam Fidem publice amplexi sint, plures quoque, tametsi sat instructos ac propius veritatem agnoscentes, superiorum reverentia aut lucri temporalis ratio a capessenda palam Catholica Fide retardabat Interea tarnen illud cceleste semen, quod in terra cordis eorum sparsum est, tantisper latens, opportuno tempore, ut pie credendum, fructum, rigante Deo, etiam faeiet centesimum, ut in nonnullis factum postmodum eventus docuit. Ecclesia Catholica insuper id consecuta est, ut cum miles, ad proprios demum lares regressus, suis, vicinisque per otium narret qua? apud Catholicos perspexerit, tot Fidei pra?cones habeat, quot pra?sens bellum milites in Catholieas provincias acciverat.
Simili fere modo a Divina Providentia saseulo VI et VII populo Aquilonari subventum est, ac ostensum Fidei lumen, cum Gothos, Wandalos, Longobardosque in Italiam, Africam, Hispanias etc. florentissimas orbis Christianiprovinciasinfuderit, harumincolas, Christianos quidem, ast ob peccata Dei iram meritos, barbarorum