70
Mense Septembri Episcopus Falcoburgensem dis- De bisschop be-
, . , . . zocht het district
trictum viSltat. Valkenburg en ont-
Per eos quoque dies Danise Regina, qua? sanitatis vanSt met v,eel e,er"
bewijzen de ko-
recuperanda causa ad thermos Aquenses perrexerat, ningin van Deneexinde in Daniam redux Ruramunda ab Episcopomarken te Roer_
1 1 mond.
pro regia dignitate suscepta est, quod humanitatis ac hospitalitatis officium, sibi a Prasule Catholico impensum, gratitudinis argumentis rependit.
Hoe anno tragcedia sanguinolenta inter novum et Onlusten te Nijveterem Magistratum Neomagi accidit ratione regi-megen' minis; cum enim rectores veteres e curia novum Magistratum vi depellere tentant, ipsi victi perierunt. Mauritius, Orangia Princeps, dum Neomagum 1591 11" Octobris Hispanis eripuit, inter pacta hoe erat articulo 3": ut Principi facultas esset legendi novum Magistratum usque ad finem belli mansurum; finito bello tametsi Neomagenses veteri more legere Magistratum vellent, non sunt auditi a Nassoviis, donec evoluto et ultro saculo, anno nempe 1702, post excessum "Wilhelmi, Principis Nassovii ac Regis Anglia, exauctoritato veteri Magistratu, novum , prisco more Neomagenses crearint, non tarnen absque turbis; exauctoritati cum apud Foederati Belgii supremum Collegium de injuria f rustra, ac diu quasti, nil auxilii obtinerent, armis demum amissi honoris gradum repetendum censent, ac 7 Augusti 1705 armati curiam ingrediuntur, Magistratum novum loco cedere jussum in cubiculis seorsim vi ac minaciter detinent: exspectata frustra qua sequeretur amicorum turba, cui per cives praclusa via; mox cives, Magistratui a se nuper creato suppetias laturi, in curiam irruunt, obvios quosque sternunt, reliquos e curia fenestris suspendunt, ac uno, qui in urbe latuerat, postridie decollato, atque hoe modo Neomagenses per suorum sanguinem transiere in prisca privilegia.