69

Trajecti, quod in vicinia est, trepidatum est, ne Bavarus hostili igne eos impeteret, (bombardaret) a quo tarnen abstinuit, ac exeunte mense Junio discedens Leodio copias post aggerem Brabanticum (lineas) reduxit; Malburgius interea, Mosella redux, Trajectum appulit, ubi coadunalis copiis Huium versus tendunt circa finem Julii, quo denuo expugnato, consilia in eo erant, ut lineas Brabanticas, quas triennio incassum circumsederant, demum transgrediantur. Silenti igitur agmine festinantes summo mane lineis approximant, ac lecta manu tentando transgrediuntur disjectis vigiliis, succedente identidem quantum per patefactos aditus licebat, milite, priusquam Hispanias Gallusque miles ad 4 leucas tutandis lineis hinc inde diffusus, turmatim coire posset; qui quantum per vires licebat, habito contra irruentem hostem certamine, demum recedunt; collectasque copias Bavarus Lovanium ducit, ubi, Diliam flumen transgressus, positis castris hostem exspectat; Malburgius quod in itinere erat, Thenarum oppidum expugnat, ast tentato semel iterumque varia via in Brabantiam ingressu, cum nil adversus Bavarum proficeret, Soutlceivam paludoso loco sitam debellat, atque aestate in autumnum vergente, uterque exercitus in hiberna digreditur.

In Italia atque Sabaudia varia fortuna res acta est ob aquatam utrimque tam Ducum quam militis virtutem: Eugenius quippe Sabaudia; Princeps, Casareis, Bux de Vendosme Gallis praerat.

„. Alhoewel de Hol-

Tametsi Batavi Ruramundam, Venlonam, ötevens-

landersmeester zijn

werdam prasidio tenerent, totius Superioris Geldria te Roermond, Ven-

1 ■ , .. loo, ötevénsweert

curam ad interim gererent, tarnen qua Catholica en »t geueei Oerreligionis erant nusquam impediebant, quia Batavorum JjWg£ aaïne£" legati, cum Geldria statum inspecturi venirent, apud m'onds bisschop, de Antistitem Ruramunda divertebant, a quo laute habiti Sen^0°dfS nee ingrati recedebant. niet.