66
stadium 13 Augusti intercessit conflictus. Bavarus suos, Comes de Tallard Gallos curabat, Princeps vero Eugenius Germanis, Malburgius Anglis Batavisque proeerat. Aequato dudum inter acies praelio, ipsum Tallard, qui hostis cognoscendi causa a suis sequo longius recesserat, intercipiunt Germani; eo rumore inter acies per clamores sparso, Caesareisque acrius instantibus, cocpit Gallorum acies declinare ac ruptis demum ordinibus fugere; Bavarus, accepta Gallorum clade, suos pugnando ab hoste subduxit. Eo pradio viginti millia cecidisse ferunt, ac magna Gallorum multitudo capta. Bavarus qua? ad Danubium tenebat loca ipsamque Bavariam deserit, Rhenumque petit. Foederati, Bavariam ingressi, hostiliter ac flammis depopulati sunt, atque ad Danubium hoe modo bellum eonfectum est. Bavarus interea repitit ac sub initium Octobris Bruxellis appulit, et Belgium, quod ejus nomine Marchio de Bedmar curaverat, denuo administrare coepit 1 Octobris.
Ca?sarei, victoriam prosecuti, Landavium in Palati- De Keizerlijken natu obsident sub auspiciis Josephi Austri, Romanorum nemen kandau in. Regis, qui prima inibi Martis specimina edens, exeunte Novembri locum ad redditionem coëgit, quo etiam tempore Trarbachii fortalitium 19 Decembris, quod Mosellae flumen pene ambit, subactum est a Duce Hassico.
Nee infetiore sorte classis Batavo-Anglica Gibraltar, De Engelsehen portum Hispania? fortissimum, quod freto Gaditano ^mg^Wbrai imperat, initio Augusti subigunt. tar.
In Belgio nostro nil memoratu dignum gestum est. Batavi quidem Namurcum infesto igne bombisque impetunt, ast exiguo oppidanorum damno.
Tametsi prresens annus Hispano Galloque fuerit admodum funestus, in Sabaudia tarnen Galli nonnulla