63
bombis, cateroque hostili igne impeteretur, crebro licet arderet, protegente Deo ac llegularium diligentia servatus est; atque cum praecipua jam adificia jacerent, non destitit tarnen hostis ferramentis, lapidibus, ollis, pyrobolis usque in diem Dominicam obsessos fatigare, qua licet die a pyrobolis missilique igne abstineret, continenti tarnen machinarum tonnitru usque ad vesperam subsecuta diei oppidum quatebatur; die igitur 16 Octobris cessabat bombardatio, hoste' ad pristinas stationes regresso. Injecta, ut postmodum intellectum, sex milliapyrobolorum, (bombas dicunt) olla incendiaria sexcenta; hujusmodi quippe olla instar urna circulis ferreis in se concludit materiam pyriam, qua accensa flammam 12 omnino pedibus in altum ducebat, erantque minores pyroboli olla inter reliquam materiam inclusi, qui disrupti, eos, qui extinguendo igni propius accedere vellent, concuterent. (Post obsidium ejusmodi ollas inter ipsas oppidi ruinas Geldria vidi,) Tormentorum globi 12 mille, ferramentorum, lapidumque injectorum non erat numerus neque ratio, adeo ut mirum sit, non omnia cum hominibus fuisse absumpta. Permanserunt tarnen duo conventus, Carmelitarum nempe utriusque sexus, tametsi multum perforati, insuper ecclesia cum monasterio Canonicarum regularium S. Augustini, vulgo Nazareth.
Oppidani, post perpessum hostilem ignem dispersi atque angustiati, ad suos quisque lares remeant, sub ruinas contra aƫris injurias ac brumale frigus latibulum quasituri, ubi cum menses omnino duos transegissent, neque ulla auxilii spes appareret, utpote universa patria per Foederatos Csesaris subacta, Rex ipse, civium suorum misertus, loei Prafecto signiticat, locum hosti sub honesta lege tradat; hic Magistratui, ecclesiasticis ac militum Prafectis Regis mandatum exponit, articulos legemque dedendi oppidi explicat, si quid addi