62
subterraneis recondere, maxime in caveis Patrum Carmelitarum ac monialium ejusdem Ordinis, qua? receptacula asseribus, trabibus, fimo, aliisque meditanentis adversus martislem ignem firmabant; 7 igitur Octobris ex tribus sedibus prima luce oppidum quatere cceperunt, (mortaria erant 32, tormenta bellica multo plura,) tanta vi ac fragore, ut pluvia instar e coelo ignis rueret, obvia quaque sterneret, ipsamque caveam apud moniales Carmelitanas, variis licet tegumentis firmatam, decidens pyreuma seu bomba usque ad ima penetravit; id tarnen Deo protegente factum est, ut ex latentibus inibi fceminis (60 ferme erant) nil nisi animi deliquium, mortisque metum perpessa sint, caterum pulvere terraque Aethiopissarum instar denigrata. Ea vis (bombardatio) usque in seram noctem pertracta est, arsitque conventus monialium Tertia Regula S" Francisci, ac plura adhuc in favillam abeunt; sub noctis obscuro, ubi hostilis ignis nonnihil remitteret, plerique ex caveis ad propugnacula, securitatis ergo, currebant, ubi tarnen plurimi extracti sunt. Sub crepusculo sequentis diei resumptus missilium ignium impetus, adeo ut oppidum ex fragore tremeret. Circa tertiam pomeridianam hostis vexilla plicat, misso ad Gubernatorem nuntio, aut locum dedat, aut extrema patiatur. Imbellis sexus lacrimis Gubernatorem fatigat, ut locum tradat ac civium misereatur, ast, Prafecto hisce nil moto, secuta mox die martialis ignis oppidum fortius concussit. Parochialis ecclesia, qua tertio jam ignem conceperat, nunc demum, cum nulla ignis extinguendi daretur facultas, cum universa supellectili sacra arsit, insuper ecclesiam ac conventum Patrum Capucinorum flamma absumpsit, tenuitque incendium tota nocte. Attamen Patrum Carmelitarum conventus, ecclesia parochiali contiguus, tametsi die sequente, qua erat Mercurii ac quarta bombardationis dies, ollis incendiariis,