Martyris Canonicis praesentibus ad praesentias pro memoria dicti Mgri Andreae distribuent, dividendam more super distributione praesentiarum solito ; reliquas vero duas tertias dictorum fructuum praesentabunt magistro et provisor! pro tempore luminarium et lampadarum ante Sanctum Sacramentum, ita quod de illis duabus tertiië, si fructus illarum ad tantum se extendunt, per dictum magistrum et provisorem procurabitur novus lampas pro memoria dicti Magistri Andreae coram dicto Sancto Sacramento; si vero facultas illarum duarum tertiarum non suppetent, extunc de eis ordinabitur ad conservationem lampadarum et luminarium per dictum provisorem . Insuper saepedictus Magister Andreas dedit dictis dominis Decano et Capitulo unum dimidium clipeum antiquum, nee non dominis vicariis dimidium clipeum antiquum, quem tam domini canonici quam vicarii praesentes deservient in vigilia et die Beatae Barbarae Virginis et Martyris, post mortem saepedicti Magistri Andreae aeternaliter recipiendum ex quodam prato dicto Vulveseers sito in parochia de Brimmen in legione de Cortenover . Acta sunt haec in ecclesia collegiata Beatae Walburgis in capella beatorum Petri et Pauli Apostolorum , praesentibus ibidem Johanne Argentarii, presbytero vicario perpetuo ecclesiae in Upvoerst Trajectensis dyocesis, ac magistro Wilhelmo Nyco de Oesterwiec, Leodiensis diocesis, magistro in artibus
(Merk van Et ego Jokannes de Dorenborch, clericus den notaris) Trajectensis dyocesis, publicus imperiab auctoritate notarius
Oorspronkelijk perkement, in ’t archief der stad Zutpben, no 1017.
ARCHIEF XXVII.
16