quaerentem invenit. Domina de Kannenburg mox indignabunda descendit et omnia filio suo de Kannenburg narrat; qui sacro peracto, pastorem adit, inquiens:
Domine pastor, circumferuntur rumores, quod illa sequioris notae filia, nuper a te dimissa, in aedibus tuis iterum commoretur; sed pastor ut ante, omnia pernegat. Cum vero D"'*® de Kannenburg urgeret, ut daret gloriam Deo, cujus immaculam Carnem ac Sanguinem jam jam susceperat, coepit jurare et anatbematizare, sese oculis suis non vidisse puellam, de qua loquebatur.
Tum D““® de Kannenburg: miror D°® pastor et obstupesco tuam impudentiam; etenim hoe momento, mater mea sub lecto eam, in solario latentem, invenit.
Haec ita contigisse filia D“®® de Kannenburg mibi ipsa narravit, rogans matris suae nomine, ut Hollanderum illinc amovere, et de alio iis pastore providere vellem. Accinxi itaque me itineri in arcem de Kannenburg, Zwollis assumpto comité Joanne Opbuys, ibidem pastore ac Zallandiae arcbipbtero, olim in arce ac communitate de Kannenburg missionario, quocum omnibus maturo consilio perpensis, aequae perillustris hujus familiae petitioni annuendum duxi; Hollandero praecipue objecta sibi crimina fatente, et iteratis jam vicibus, contra fidem datam, in eadem relapso. Suspendi itaque eum ab omnibus muniis pastoralibus, et statim alium sacerdotem in ejus locum surrogavi.
Gum vero lachrymari inciperet et quaedam in sui excusationem adferre conaretur; me vero domi multa manerent negotia, eum remisi ad Opbuijs, consulens ut hujus viri consiliis sese subjiceret, cui interea suggesseram, ut ei multiplicia scandala et horrenda sacrilegia, tanto tempore peracta, ob oculos poneret et ita leniter ad poenitentiam provocaret ac denique spem