matione nostra constabunt partira extra informationem d. v. hac nostra epistola celare noluimus. Constat autem notorie monasterium hoe Bernense non admodum esse locuplex, ueque ullos aut certe duos paucissime possidere agros, qui non flumini Mosae ac Vahalis, ac per eo ipsius etiam maris oceani inundationi subiaceant, ut hoe anno cum ceteris adiacentibus fundis ac provinciis gravissimum fecerit dispendium, submersis omnibus pene fructibus, supra eas expensas quos in aggerum restaurationes insumere necessario opportebit. Vidimus ipsi horrea, quae post messem collectam adhuc pene apparent vacua.
Porro etiam res oeconomica familiaris que his annis aliquot proximis parum frugaliter invenitur administrata Monachi ipsi quamdiu pastore carent, buc illue distrahuntur presertim si accedat qui frigidam suffundat, quemadmodum certo intelleximus (quod te latere noluimus) fieri per abbatem in Marienweert, quem insulae beatae Mariae vocant, qui hujus monasterii pater abbas est, qui pro viridi sua conatus est religiosos ad electionem protrahere antequam nos huc advenissemus, nullo aulae cesareae babito respectu aut ratione, imo et nobis bic presentibus advenit etiam ipse, neque adhuc se conti nere potuit. Qua propter nisi celeriter negocium lioc terminetur veremur ne quid adhuc vanus interturbet Cui periculo ut d. v. consulere velit summe precamur, facturus etiam religiosis hujus monasterii, etiam nobis pro illis intercedentibus totique religionique rem gratissimam. Eritque opera vestra imprimis D. Deo omnis religionis autori accepta quem precamur ut D. V. quam duitissime principi patriae totique religioni christianae quam diutissime conservet incolumen ac superstitem.
Ex monasterio Bernensi XYIIe augusti 1552.
Qui has tradidit est minister et receptor conventus in Buscoduci Arnoldus Hermani ab Asperen nomine qui expeditionem dicte negocii Bernensis per eundem conventum aussus est sollicitare atque etiam finem expec