libere frui et gaudere perrnitterent, ab omni impedimento et perturbacione quas in dictis bonis et man sis eisdem dommis meis faciunt, omnino cessarent, hoe tarnen semper facere minus debite recusarunt et adhuc facere recusant
Que omnia notoria sunt et manifesta, et super hiis est et fuit vox publica et Jan ui communis, et ea dicti rei vera esse recognoverunt coram probis. Quare petit et supplicat dictus procurator nomine quo supra, quatenus cum vobis constitutus de premissis que sufficiƫnt dictos reos et quemlibet eorumdem condempnetis finnaliter (sic) et compellatis ut a premissis violatione, cultura et dispositione ac impedimentis cessent penitus et desistant, ipsosque eisdem hovis et mansis frui et gaudere permittant et quad expensa, sumptus et dampna pre dictos in dicto valore ipsis dominis meis reddant, restituant et persolvant, vestra tarnen taxacione, si et prout opus fuerit, precedente. In hiis et in expensis hujusmodi latis, petit eodem nomine quo supra dictos reos sibi condempnari, et protestatur quod se non adstringet nee adstringere intendit ad probandum premissa omnia, sed ea que sufjiciunt de eisdem, protestatur etiam de addendo, subtraliendo, deducendo et minuendo circa petitionem presentem, prout sibi videbitur expedire vestrum officium, si et prout et ubi implorandum fuerit humiliter inplorando. Lite igitur super hujusmodi libello legitime contestata, prestitoque de veritate dicenda et calumpnia evitanda solito juramento, posito et responso, testibusque productis et eorum attestationibus in scriptis redactis ac publi catis demum conclusum extitit. in causa memorata, dieque assignata et citatis dictis partibus in personis procuratorum suorum ad audiemdam nostram sententiam definitivam, . . . procuratores dictarum partium coram nobis cornparuerunt, sententiam predictam cum debita instancia a nobis fieri portulantes. Nos vero visis et recensitis actis et actitatis dicte cause coram nobis, Dei nomine envocato, communicatoque juris peritorum consilio secundum ea que vidimus et audivimus, attenta confessione . . . procuratores dictorum reorum, decernimus, declaramus et finaliter in hiis scriptis diffinimus predictos reos fore compellendos ac compelli debere ut a pre-