hora nichil incertius, cupiens igitur per providam bonorum suorum dispositionem ac ordinationem iuxta consilium prophete dicentis: Dispone domui tue, quia morieris et non vives, l) incertam horam sue mortis temporalis preveniens, ne mors capiat eum de medio improvisum, atque inter posteros causam et materiam contendendi, quantum ei possibile fuerit, abscindere et juris remedijs obviare volens, Christi eciam exemplo inherendo, de bonis suis omnibus et singulis, sibi a Domino Deo nostro super terram collatis, omnibus melioribus modo, via, iure causaque et forma quibus melius, firmius et efficacius potuit et debuit potestque et debet, suum fecit, condidit et ordinavit testamentum seu suam, ultimam et extremam declaravit et expressit voluntatem in modum et formam sequentes. Inprimis enim dictus testator animam suam, a corpore solutam, suo obtulit Creatori, eius beatijica visione in celesti gloria eternaliter fruituram, quod advocate generis humani gloriosissime virginis Marie ceterorumque celi civium precibus devotissime consequi exoptavit. Deinde dictus testator revocavit, cassavit, annullavit et invalidavit omnia et singula alia testavienta ac quascumque dispositiones testamentarias seu ultime et extreme voluntatis declarationes ac alias per ipsum perprius sub quacumque verborum forma coram quibuscumque notariis, personis publicis vel privatis facta, condita et ordinata sive dicta factasve, conditas, dispositas, ordinatas vel dictas presenti suo testamento seu ultima voluntate et disjyositione testamentaria dumtaxat viribus subsistere iure testamenti seu codicillorum. Preterea vero dictus testator debita sua, de quibus liquide constare poterit, de bonis suis promptioribus unacum suarum exequiarum expensis exsolvi voluit et mandavit, iniusteque per eum acquisita et extorta, si que fuerunt, in forma Ecclesie restitui et emendari. Item in recognitionem patroni sui et pro quibuscumque vagis et illicite forsan per ipsum habitis et acquisitis legavit fabrice venerabilis ecclesie Leodiensis seu Sancto Lamberto ibidem et Sancto Johanni Euangeliste in ecclesia parocliiali et collegiata in Buscoduds pariter duos florenos renenses, computantes vigin-

1) Isaias 38:1.