vet. Atqui hinc iterum humana inventio excludi videtur, etenim si religionem naturalem satis cognoscere difficillimum est, nonne difficilius adhuc erit, talia superaddere, quae eam perficere non immerito videntur (Cfr. N° 32).
30 Doctrina Catholica multa mysteria continet, quae undequaque tangunt veritates ordinis naturalis. Quamvis autem scientiae naturales post ortum Christianismi multum profecerint, numquam accidit, ut novae illarum acquisitiones (verae scil. et certae) alicui dogmati Christiano repugnarent. Praeterea, quo diligentius et profundius docti homines religionem Christianam perscrutantur, eo magis mirantur perfectam illius systematis harmoniam: aptam scil. veritatum superrationalium inter se ac cum veritatibus naturalibus cohaerentiam, et ipsorum mysteriorum multiplicem congruentiam. Jam si haec de mysteriis doctrina figmentum humanum esset, utique nihil aliud esset quam putidissima impostura ; sed nonne prorsus incredibile est, aliquem hominem in hujusmodi materia fraudes tanta dexteritate contexere potuisse, ut etiam post tot ac tanta experimenta falsitas nusquam apparuerit? — Adhuc : facile probatur, omnes, qui saeculorum decursu religionem ChristianoCatholicam addendo vel demendo »reformare" ausi sunt, ei semper decus abstulisse aut dedecus intulisse, et partium harmoniam minuisse. Atqui si religio Catholica inventio humana esset, difïficulter explicaretur, quare nusquam ab homine perfici potuerit, quare omnis immutatio in deterius semper
successerit.
40 Doctrina Catholica omni ingenio omnique populo accotnmodata, et simitl saliiberritna est. Atqui hinc argumentum ex praedictis non parum confirmatur; etenim tam salubnter cunctis simul hominibus providere ét Deo, omnium gentium benignisSimo patri, dignissimum est, ét hominis facultatem superare videtur. Certe, omnis doctrina humana, eo ipso quod profunda et sublimis est, communi hominum multitudini terra incognita exsistit; et aliae religiones generatim certae cuidam nationalitati alligatae fuere.