Tractatus de Deo Creatore

  • Kopieer en plak deze bronvermelding in je document

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inordinatos excitassent), partim per habitus infusos. Quod certc credibile est, nam etiam nunc habitus, longo virtutis exercitio acquisitus, dominium rationis super appetitum inferiorem magnopere auget.

II. Corporis immortalitas, seu verius: immunitas a necessitate moriendi

203. 1. Notio. — Primi homines, quamvis haberent corpus natura corruptibile, si a peccato abstinuissent, divino beneficio a morte servati fuissent, ac proinde expleto probationis stadio, absque separatione animae a corpore, ad gloriam fuissent assumpti. Rectissime igitur theologi, duce praesertim Augustino, hoe privilegium vocant immunitatem a necessitate moriendi, seu posse non mori; a libera enim protoparentum electione pendebat, utrum mortem gustarent necne.

Exsistentia hujus privilegii est dogma fidei ex CONC. MILEV. II (a. 416): „Quicumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore... a. s." 2. De ejus praeternaturalitate constat ex damnatione prop. 78 Baji: „Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio" s.

204. 2. Praeternaturalitas. — Corpus, utpote compositum, natura sua corruptibile est, et aliquando corrumpitur ; neque ratio est, quare Deus teneretur hanc dissolutionem impedire. Igitur si eam reapse impedit, id praeter naturam est.

3. Exsistentia. — Probatur ex 5. Scriptura: „Deus creavit hominem inexterminabilem [êir' xZpöxp<riq.\; invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum" 4. — „In quocumque die comederis ex eo, morte morieris" \ — „Per unum hominem

1 Cfr. S. Th. I, 97. — 2 Denz. n° 65; cfr. Conc. trid. S. 5, can. 1 et 2. —

3 Denz. n° 958, cfr. nu 1380. — 4 Sap. 2, 23—24. — 5 Gen. 2, 17. — Alii

explicant: morti obnoxius eris (Calmet, Hoberg); alii putant, Deum mortem

illico secuturam minitatum esse, sed exsecutionem sen'entiae benigne distulisse

(Hummelauer); alii aliter.